CAPNOMANTES

CAPNOMANTES
CAPNOMANTES
dicti sunt, qui flammas in sacrificiis ac fumos considerabant, futura ex iis divinaturi: a Graeco καπνὸς, i. e. finnus, et μαντις, i. e. vates. In fumis autem notabant, quas vertigines facerent, quantumque se attollerent, et quô motu, rectône an obliquô, vel in orbes contottô aut complicatô, agglomeratione quâdam in tortiles spiras, et quô redoletent nidore, alienône an eô, qui ex carnibus ustis effumaret, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 11. Accuratissimam rei descriptionem habes, in Oedipo Senecae v. 309. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • FUMUS — an ex furvo, quod nigrum, an ex Graec. θῦμα, θύημα, suffimentum, an ex Hebr. afflavit? flammae index est, e quo non minus futurorum scientiam sibi Vett. fingere studebant, ac ex ipsa flamma; Clarus enim et caelum petens felicitatem, densus et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”